Hľadaný výraz: Rim 3,9-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam, 11 non est intellegens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est; 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, 16 contritio et infelicitas in viis eorum, 17 et viam pacis non cognoverunt. 18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”. 19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.

1

mail   print   facebook   twitter